foto

Stabat Mater

Paul Schwartz

Stabat Mater, rubens rosa
Iuxta crucem lacrimosa
Videns ferre criminosa
Nullum reum crimine

Et dum stetit generosa
Iuxta natum dolorosa
Plebs tunc canit clamorosa:
'Crucifige, crucifige'

O quam gravis illa poena
tibi, virgo poenae plena
commemorans praeamoena
Iam versa in maestetam

Color erat non inventus
In te, Mater, dum detentus
Stabat natus, sic contentus
Ad debellandum Sathanam

Per haec, nata praeamata
Natum tuum, qui peccata
Delit cuncta perpetrata
Deprecare dulciflue

Ut, nostra tergens ingrata
In nobis plantet firme grata
Per quem dando praelibata
Praestet aeterna requi. Amen.
publicidade